monumenta.ch > Plinius > sectio 113

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 113
{XLIV} verum apud eruditos non aliud erutum terra in maiore sententiarum varietate est. distingitur sexu. Chrysippus feminam esse dicit crispioribus foliis et duris, crasso caule, sapore acri et fervido; Dionysius . . . nigriorem, brevem, radicis . . ., vermiculos gignentem; ambo neutrum ad cibos admittendum, immo omnino nefas, namque id defunctorum epulis feralibus dicatum esse - visus quoque claritati inimicum - [caule feminae vermiculos gigni]